Vita S. Clementis Episcopi Bulgarorum

 

Græce edidit Franciscus Miklosich

Phil. et Jur. Doctor

 

 

Apud Fridericum Beck, Universitatis Bibliopolam

Vindobonae 1847

Scans in .pdf format (6.1 Mb)

Manibus Kopitarii

Gratus discipuli animus.

- Praefatio  (__I_  —  __II_  —  __III_  —  __IV_  —  __V_  —  __VI_  —  __VII_)  (v-xxii)

- Βίος καὶ πολιτεία ὁμολογία τε καὶ μερικὴ θαυμάτων διήγησις τοῦ ἐν ἁγίοις πατρὸς ἡμῶν Κλήμεντός, ἀχριεπισκόπου Βουλγάρων, , συγγραφεὶς παρὰ τοῦ ἁγιωτάτου καὶ ἀοιδίμου ἀρχιεπισκόπου τῆς πρώτης Ἰουστιννιανῆς καὶ πάσης Βουλγαρίας ...  (1-34)

 

Praefatio

 

I.

 

Fragmentum vitae S. Clementis, Episcopi Bulgarorum, graece et latine edidit e codice chartaceo bibliothecae vaticanae 1409 fol. 348 et seqq. Leo Allatius in libro: „In Roberti Creyghtoni apparatum, versionem et notas ad historiam concilii florentini scriptum a Sylvestro Syropulo exercitationes. Romae. 1665. 4. I. 259.“ cujus partem latine repetiit Josephus Simon Assemanus in Kalendariis ecclesiae universae. III. 147—149. Tota vita edita est graece in libro rarissimo, excuso Moschopoli, anno 1741. 4. pag. 13—37, et in alio aeque raro: Νικηφόρου Καλλίστον τοῦ Ξανθοπούλου περὶ συστάσεως τοῦ σεβασμίου οἴκου τῆς ἐν Κωνσταντίνου πόλει ζωοδόχου πηγῆς καὶ τῶν ἐν αὐτῷ ὑπερφυῶς τελεσθέντων θαυμάτων, καὶ ὁ βίος τοῦ ἐν ἁγίοις Κλήμεντος ἀρχιεπίσκοπου Βουλγάρων, συγγραφεὶς παρὰ τοῦ ἁγιωτάτου ἀρχιεπισκόπου τῆς πρώτης Ἰουστιννιανῆς Κυρίου Θεοφυλάκτου νῦν πρῶτον ἐκδοθέντα ἐπιστασίᾳ Ἀμβροσίου ἱερομονάχου τοῦ Παμπέρεως. (Viennae) ͵αωβ' (1802) 8. pag. 101 et seqq. Teste Anthimo Gaza, ecclesiae graecae, quae est Viennae, parocho Pampereus, Macedo, professor in Valachia, edidit hunc librum e codice monasterii S. Naum ad lacum Achridanum in Macedonia. Anonymus eum in linguam recentiorum Graecorum versum edidit Lipsiae. 1805. 8. sub titulo: Οὐρανοῦ κρίσις ἤτοι θαῦμα φρικτὸν καὶ ἐξαίσιον τοῦ θαυματουργικωτάτου θείου Σπιρίδωνος, δι᾿ οὗ τὰς βουλὰς τῶν παρανόμων παπιστῶν ἐματαίωσε, μὴ συγχωρήσας

 

 

VI

 

αὐτοῖς, νὰ ἐγείρουν ἀλτάριαν ἤτοι θυσιαστήριον μέσα εἰς τὸν ἐν τῇ Κερκύρᾳ ἅγιόν του ναὸν, συντεθὲν μετὰ καὶ ἱερᾶς καὶ ἐπινικείου ἀκολουθίας εἰς ἀυτὸ παρὰ ζηλωτοῦ τινος ἀδελφοῦ · οὺν τούτῳ δὲ καὶ ὁ θεοφεγγὴς βίος τοῦ ἱεροῦ Κλήμεντος τοῦ Βουλγαροκήρυκος καὶ ὁμολογητοῦ ἐκδίδοται ἑτέρα κρίοις οὐρανοῦ, καὶ οὗτος ὢν κατὰ τῶν καινοτόμων παπιοτῶν, συντεθεὶς μὲν ἑλληνιστὶ ὑπὸ τοῦ ἐν ἁγίοις Θεοφυλάκτου ἀρχιεπισκόπου Βουλγαρίας, μετενεχθεὶς δὲ παρ᾿ ἡμῶν εἰς τὴν κοινὴν ἡμῶν διάλεκτον χάριν τῶν ἁπλουστέρων λαῶν διὰ τὴν ἐξ αὐτοῦ ἐλπιζομένην κοινὴν ὠφέλειαν, ὧν ἕνεκα νῦν δεύτερον πλήρης ἐκδίδοται, ἅτε κολοβωθεὶς τὰ καίρια παρά τινος ὁπρότερον ἐκ Βενετίᾳ τυπωθείς, pag. 84 et seqq. Editionem venetam , quam interpres mutilatam esse dicit, videre nobis non contigit.

 

II.

 

Praeter codicem bibliothecae vaticanae , fragmentum hujus vitae continentem, cujus apographo nobis in hae editione uti licuit, et eum, quo ad vitam integram emittendam usus est Pampereus, quique servabatur in monasterio S. Naum ad lacum Achridanum, hodiedum in Macedonia extare duos libros manu exaratos integram vitam complectentes accepimus e Victore Grigorovič, literarum slavicarum professore in universitate Kasanensi. Fragmentum Vaticanum cui est impositus titulus: „Ἐκ τοῦ βίου τοῦ ἐν ἁγίοις πατρὸς ἡμῶν Κλήμεντος ἐπισκόπου Βουλγάρων" [*], incipit: Ἦν γὰρ ὁ Βορίσης οὗτος κ.τ. λ. c. 4. et desinit: ταῦτα τοίνυν συνεγνωκὼς μηχανᾶται καὶ πρὸς τοῦτο, c. 22. omissis 1) e c. 10: ἐγὼ μὲν ἐμαυτοῦ πολύν usque ad σφαλλόμενον. 2) e c. 15: τῷ δὲ ἦν παῖς usque ad τῷ πατρί; καλά γε ταῦτα usque ad ἠξίωσα et υἱὸν πενθοῦντος usque

 

 

*. Editiones Moschopolitana et Viennensis in titulis S. Clementem archiepiscopum dicunt: nos cum fragmento vaticano episcopum fuisse censemus propter capita 20 et 23 vitae pag. 2fi et 28 et propter locum codicis Assemaniani, quem infra adferemus.

 

 

VII

 

ad χαρίσεται κύριος. 3) cc. 16, 17 integra usque ad ἀρχέτυπον προετίθετο in c. 18. 4) e c. 19 : initium usque ad πιστεύοντες. Cetera, quae desunt, minoris momenti videbantur.

 

Menda verborum sententiam turbantia correximus ubi medela erat certa; soloecismos vero, qui non pauci, reperiuntur, tollere supersedimus.

 

III.

 

Sanctum Theophylactum, Justinianae primae totiusque Bulgariae archiepiscopum, hanc vitam Sancti Clementis scripsisse concedere non poterit is, qui iri ipso , opere c. 18 legerit, auctorem ejus S. Clementi, mortuo 916, convixisse, cum notum sit, Theophylactum anno 1107 diem obiisse supremum. Adde e c. 22 colligi, auctorem fuisse natione Bulgarum, quippe qui narret : Omnia ad ecclesiam pertinentia Clemens nobis Bulgaris (τοῖς Βουλγάροις ἡμῖν) tradidit, cum Theophylactus, ut ipsius verbis utar, hospitio tantum Bulgarus, revera Constntinopolitanus fuerit (Baronius ad annum 1071). Scriptam esse hanc vitam tempore, quo Bulgaria a Scythis vexaretur, patet e c. 29: Sancte pastor serves a barbaricis in- cursionibus intactos nos alumnos tuos, maxime nunc, cum afflictio in propinquo, nec est, qui adjuvet, cum scythicus gladius bulgarico sanguine inebriatus est. Auctor hic loqui videtur de Hungaris, qui annis 934, 943, 959, 962 Byzantium petentes, Bulgariam devastabant: illos enim etiam Scythas appellari a scriptoribus historiae byzantinae notum est. (Šafařjk, Slowanské starožitnosti, 594). Vitam igitur scripsit Bulgarus saeculo decimo, noinen vero sancti Theophylacti additum esse videtur, quo major fides et auctoritas narrationi conciliaretur. Dobrovio quidem (Cyrill und Method, 10) auctor noster neque Clementis neque Theophylacti videtur fuisse aequalis: cum vero is nullas sententiae suae causas adferat, nos potius cum κριτικωτάτῳ

 

 

VIII

 

Friderico Blumberger (Jahrbücher der Literatur 26. p. 214) statuemus, revera quemdam e Clementis discipulis vitam magistri scripsisse (Vide c. 18 pag. 24). Eidem Theophylacto tribuitur vita fratrum Cyrilli et Methodii, quae, hucusque ignota harum rerum peritis, graece extare dicitur in monasterio Chilendarensi et in reliquis montis Atho coenobiis, quamque Dionysius Popovič, Episcopus Budensis, Slaveno-serbice, id est, neque slovenice, neque serbice, sed dialecto macaronica versam typis excribendam curavit.

 

IV.

 

Ad historiam illustrandam vita, quam emittimus, usi sunt praeter Leonem Allatium in libro supra memorato: In Roberti Creyghtoni apparatum etc. et J. S. Assemanum in Kalendariis ecclesiae universae III. 147—149. Jos. Dobrovius in opere Cyrill und Method. Prag. 1823. pag. 9 et seqq. J. P. Šafařjk in: Slowanské Starožitnosti Pragae 1847. Fridericus Blumberger in: Jahrbücher der Literatur 26. pag. 211— 235, 37. pag. 41—75 et A. Neander in: Allgemeine Geschichte der christlichen Religion und Kirche. Berlin IV. 689—692.

 

V.

 

Quum editio moschopolitana, quam cum versione neograeca nobis concredidit Reverendissimus et Doctissimus Platon Atanacković, episcopus Budensis, plurima contineat ad historiam ecclesiasticam Slavorum pertinentia, operae pretium erit, singula libri rarissimi capita hic enumerare:

 

Ἀκολουθία τῶν ἁγίων πεντεκαίδεκα ἱερομαρτύρων τῶν ἐπὶ Ἰουλιανοῦ τοῦ παραβάτου μαρτυρησάντων ἐν Τιβεριουπόλει τῇ κοινῶς ἐπικαλουμένῃ Στρουμνίτζῃ. Νεωστὶ καινῷ τύπῳ ἐκδεδομένη δαπάνῃ μὲν τῆς σεβάσμιας μονῦς τοῦ ἐν ἁγίοις πατρὸς ἡμῶν Ναοὺμ τοῦ θαυματουργοῦ. Διορθώσει δὲ τοῦ λογιωτάτου Κυρίου Μιχαὴλ τοῦ Γκόρας. Και ἀφιερωθεῖσα

 

 

IX

 

παρ' αὐτοῦ τῷ μακαριωτάτῳ ἀρχιεπισκόπου τῆς πρώτης Ἰουστινηανῆς Ἀχρειδῶν Κυρίῳ Ἰωσάφ. Ἐν Μοσχοπόλει. Παρὰ Γρηγορίῳ Ἱερομονάχῳ τῷ Κωνσταντινίδῃ. 1741.4.

 

1. Μηνὶ Νοεμβρίῳ κη τῶν ἁγίων πεντεκαίδεκα ἱερομαρτύρων τῶν ἐπὶ Ἰουλιανοῦ τοῦ παραβάτου μαρτυρησάντων ἐν Τιβεριου πόλει. Martyrum nomina habes pag. 11. Τιμόθεος, Κομάσιος, Θωμᾶς, Ευσέβιος, Σέργιος, Δανιὴλ, Σωκράτης, Χαρίτων, Βασίλειος, δύο Θεόδωροι, Πέτρος, Νικηφόρος, Ἱερόθεος καὶ Ἰωάννης. Confer cum his Theophylacti Bulgariae Archiepiscopi opera omnia. Venetiis 1758. III. 490 et corrige B. Kopitarium in prolegomenis codici Remensi praemissis XIV. Martyres memorantem.

 

2. Τῇ κβ τοῦ μαΐου μηνὸς ψάλλομεν τὴν ἀκολουθίαν τοῦ ἁγίου Βλαδιμήρου καὶ θαυματουργοῦ. (Paginam 35 male excipit pag. 5 usque ad pag. 26, quam sequitur p. 51 usque ad paginam 72). S. Vladimirum male desiderabat Pejačević pag. 109 Historiae Serviae. Colocae. 1799. fol. Τῇ αὐτῇ ἡμέρᾳ κβ μαΐου μηνὸς μνήμη τοῦ ἁγίου ἐνδόξου βασιλέως σημειοφόρου, μεγαλομάρτυρος, ἱσαποστόλου, μυροβλύτου Ἰωάννου τοῦ Βλαδιμήρου καὶ θαυματουργοῦ.

 

3. Μηνi Ίουνίιιι β μνήμην ἐπιτελούμεν τού άγιου ίερο- μάρτυρος Εράσμου τού ἐν τή Αχρίδι.

 

4. Μηνὶ Ἰουνίῳ κ μνήμην ἐπιτελοῦμεν τοῦ ἁγίου καὶ θεοφόρου πατρὸς ἡμῶν Ναοὺμ τοῦ θαυματουργοῦ ἐν τῷ Λιβανίσκῳ Διαβόλεως κειμένου.

 

5. Ἀκολουθία τοῦ ἁγίου ὁσιομάρτυρος Νικοδήμου τοῦ μαρτυρήσαντος ἐν τῇ πόλει Βελεγράδων κατὰ ταὸ αψθ ἔτος Ἰουλίῳ ι, ποιηθεῖσα παρὰ τοῦ ἐν Ἱερομονάχοις Γρηγορίου Μοσχοπολίτου.

 

6. Μηνὶ Ιουλίῳ ιζ ἀκολουθία τῶν ἁγίων ἑπταρίθμων (quorum nomina: Κύριλλος, Μεθόδιος, Σάββας, Ναοὺμ, Γοράσδος, Κλήμης, Ἀγγελάριος) ποιηθεῖσα παρὰ τοῦ ἐν Ἱερομονάχοις Γρηγορίου Μοσχοπολίτου.

 

7. Μηνὶ Νοεμβρίῳ κε μνήμη τοῦ ἐν ἁγίοις πατρὸς ἡμῶν Κλήμεντος ἀρχιεπισκόπου Ἀχριδών, pag. 13. Μηνὶ

 

 

X

 

Ἰουλίῳ κζ μνήμην τελοῦμεν τοῦ ἐν ἁγίοις πατρὸς ἡμῶν Κλήμεντος Ἀρχιεπισκόπου Βουλγαρίας, pap. 41. Vides continere libellum officia propria Bulgariae septem.

 

VI.

 

Ut etiam linguae graece imperiti aliquem e nostra editione capere possint fructum, nos omnia, quae ad historiam spectare videbantur, ad verbum latine versa addimus.

 

Methodius, qui Panonum (Πανόνων) eparchiam ornavit, archiepiscopus Moravi (Μωράβου) creatus et Cyrillus, multus in exteriori philosophia sed major in interiori, satis quidem pollebant oratione didactica, quae graeco sermone profertur, multosque trahebat hujus sapientiae catena: cum autem Slovenorum (Σθλοβενῶν) gens sive Bulgarorum (Βουλγάρων) non intelligeret libros graece conscriptos, damnum hoc maximum reputabant Sancti, et facem scripturarum caliginosae Bulgarorum regioni non accendi inconsolabilis doloris faciebant materiam: conturbati erant, ferre non poterant, vitam abdicabant. Quid tandem faciunt? Ad Paracletum respiciunt, cujus primum donum linguae et sermonis auxilium, et ab illo gratiam petunt literas inveniendi asperitati Bulgarorum linguae respondentes, ut possint sacras scripturas ad linguam hujus gentis interpretatione transferre. Et revera jejunio intenso et orationi constanti, corporis macerationi et animi contritioni et humiliationi cum se dedissent, cupitum consequuntur. Nacti igitur hanc gratiam excogitant slovenicas literas et divinitus inspiratas scripturas e graeca lingua in bulgaricam vertunt et magna cum diligentia acutioribus discipulis tradunt sacras doctrinas. Non pauci ex eorum doctrinae fonte biberunt, quorum praecipui sunt et chori coryphaei: Gorasdus et Clemens et Naum et Angelarius et Sabbas. Cumque etiam Paulum nossent cum Apostolis evangelium communicasse, currunt et ipsi

 

 

XI

 

Romam, beato Papae opus interpretationis scripturarum ostensum: nec incassum cucurere. Nam qui eo tempore apostolicam ornabat sedem Adrianus, audito illorum adventu laetatus est gaudio magno valde: e longinquo tonitru Sanctorum famae perculsus cupiebat et fulmen videre gratiae, quae in illis erat. Et accepto secum omni sacerdotio cum praesenti tunc apud illum archisacerdotio exiit in Sanctorum occursum, crucis signum, ut mos est, praelatum habens, faciumque luminibus significans et gaudii serenitatem et hospitum adventantium splendorem, quos glorificans in Sanctis glorificatus Dominus miracula multa patrari ab illis tempore introitus largitus est: opus ostenditur Papae, qui scripturarum versionem, apostolicum fructum, inspiciens non cepit se prae gaudio; beatos praedicabat viros omnigenis nominibus vocabat, patres, desideratissimos filios, gaudium suum, coronam fidei, gloriae et decoris ecclesiae diadema. Libros versos divino altari imponit, quasi donum offerens Deo. Tum eorum, qui Sanctos comitabantur, slovenicarumque literarum idoneam peritiam habebant, partim ad presbyterorum, partim ad diaconorum aut sub-diaconorum gradum evexit, ipsum autem Methodium, etsi multum refugientem, Episcopum Moravi Panoniae (Moράβου τῆς Πανονίας) consecrat, impium judicans, carere nomine eum, qui re dignus sit inventus, Cyrillus autem, revera philosophus, quem magnus Archiereus in sancta sanctorum sibi adlegerat, praesciens finem suum, monachorum habitum induit. Postquam in coelum demigravit, corpus ejus hymnis a divino Papa et a Clero omni honoratum sepultum est in templo S. Clementis, Clementis illius, qui Apostolorum coryphaeo Petro convixit et Christi sapientiae hellenicam uti dominae servam subjecit. Simul ac quis ad Cyrilli feretrum accessit aut nomen invocavit hujus θεοφόρου Patris, doloris discessus mensuram fidem inveniebat, unde multus in Romanorum ore Cyrillus erat et magis etiam in eorum mentibus. Atque Cyrillo quidem talis mors, et talis honor

 

 

XII

 

a divinissimo Papa et a Deo contigit: Methodius vero, laborum et viarum socio amisso, cum jam tempus esset, eum illius regionis episcopatum aspicere, in viam cum discipulis se dedit. Ibi non solum tunc temporis ducem Moravi Rasislavum (ἄρχοντι Μοράβου Ῥασισθλάβῳ) quotidie hortabatur, divinisque praeceptis informabat mentem, sed etiam Panoniae universae imperantem, cui Cotzeles (Κοτζέλης) nomen erat, instituebat et monebat, ut timori Domini adhaereret. Quin etiam Bulgarorum ducem Borisen, (Βορίσην) tempore Romanorum Imperatoris Michael regnantem, quem magnus Methodius jam olim filium suum fecerat, et suae (i. e. graecae) linguae omnino pulchrae affixerat, tunc sermonis beneficiis in desinenter donans captabat: erat enim Borises hic ingenii dextri et boni capacis, sub quo Bulgarorum gens christianizare coeperat, quando sancti hi, Cyrillus inquam et Methodius, multitudinem credentium videntes literas excogitarunt , uti supra diximus, et scripturarum in linguam bulgaricam versionem fecerunt, ut nati filii Dei divinum cibum haberent; sic scythico errore Bulgarorum gens liberata Christum cognovit, sero quidem et circa undecimam aut duodecimam vineam divinam ingressa vocantis gratia. Anno enim sexies millesimo trecentesimo septuagesimo septimo a mundi creatione (i. e. octingentesimo sexagesimo nono a Christo nato) hujus gentis vocatio facta est. Non cessabat magnus Methodius omnem adhortationem ducibus administrare, quos ad vitam honestam dirigebat, quibusque ecclesiae non adulteratum dogma tradebat. Erant enim et tunc, qui id adulterarent et dimoverent terminos, quos patres nostri divinae ecclesiae posuerant, et multorum animae damno afficiebantur a Francis [*] invecta corruptela; qui Filium genitum ePatre et Spiritum

 

 

*. E kormčaja kniga c. 95. notum est, Graecos olim credidisse, Carolum Magnum, quamvis Christi legem observantem, presbyteros adduxisse Romam, Apollinaris, Macedonii, Severi, Dioscuri, Origenis et Eutychis haeresibus imbutos et contendentes, e patre et filio procedere Spiritum Sanctum.

 

 

XIII

 

sanctum a Filio procedere contendebant, quorum ratiocinationes Sanctus partim e Domini verbis, partim e vocibus patrum evertit. Et multos capiebat in obedientiam Christi. Tum etiam Sphendoplicum (Σφεντόπλιχον) [*], qui post Rasislavum imperabat Moravo, circumvenientes dolo, barbarum hominem et pulchri ignarum, totum sui dogmatis fecerunt. Et quo modo ille, mancipium voluptatum muliebrium, non illis potius tradat mentem suam, quam Methodio, omnis voluptatis amaritudinem, ut animis perniciosam, notanti? Quod enim Eunomius, qui Anomoeorum coepit haeresin, (vide Fabricium Bibl. gr. VIII. 248. Schröckh, Kirchengeschichte VI. 127. Walch, Entwurf einer vollständigen Historie der Ketzereien II. 640.) invenit, ut discipulos attraheret plures, idem etiam Francorum gens demens excogitavit, peccantibus nempe ad omnia indulgere. Ab his Sphendoplicus corruptus, omnia ei permittentibus, ad Methodii verba minime animum advertebat, imo ut erga inimicum se gerebat. Quid non dicebat hilare, quid non minabatur terribile Magnus duci? Tum Methodius principi praedixit suum finem post tres futurum dies, frequentium adhortationum hanc praedictionem confirmationem, uti ego judico, faciens; si enim praedictio exitum nacta prophetam eum faciebat, cui futurorum praevisio spiritu data sit, manifestum erat, etiam dogma, quod docebat, spirituale et a Deo inspiratum esse. Convocatos discipulos ultimis verbis consolatur et confirmat et spiritum stipantibus eum angelis tradit, postquam quatuor et viginti annos episcopatum ornavit, in labore et aerumna non solum suam sed etiam aliorum salutem operatus: non enim sua spectabat, sed populi, ut salvaretur. Ostendit hoc etiam multitudo presbyterorum, quos moriens ducentos dioecesi suae ecclesiae reliquit. Horum vero primas tenebat Gorasdus, quem jam supra

 

 

*. Slovenice: СВѦТОПЛЪКЪ i. e. Svetoplk. Fragmentum vaticanum habet Σφεντόπληκτος.

 

 

XIV

 

praecipuis Methodii discipulis adnumeravimus, qui ab ipso Sancto, finis sui conscio, Archiepiscopus Moravi renujir ciatus est. Sed non tulit audacissima haereticorum multitudo, Methodium habere post mortem vivum propugnatorem, venite, dicens, Gorasdurn opprimamus; si enim hunc vivere sineremus, revivisceret nobis Metliodius. Hunc ergo ab episcopatu removent, et Vichnicum (Βιχνῖνον) [*] quemdam, haereseos mero inebriatum aliosque inebriantem, in sedem episcopalem evehunt, aut potius sedem per hunc devehunt. Caput tollit haeresis, et in orthodoxam multidinem Methodii discipulorum superbit; in fideles insurgit, cur, dicens, Methodii verbis mortuis adhaerere mavultis, quam ad viventem archiepiscopum accedere et confiteri e Patre Filium genitum, e Filio Spiritum procedere? Vichnici factio tumultuari et omnia miscere coepit, et parum abfuit, quin manus consererent cum orthodoxis, linguae fessae vim adjungentes sociam. Tandem ad ultimum venere refugium suum, ad sordidum Sphendoplicum, et calumniantur orthodoxos, ut novis rebus studentes. Sphendoplicus convocatis Methodianis, quid, inquit, hoc schisma apud vos agitatur, et quotidie hostiliter congredimini? Nonne omnes fratres estis? Hi vero, quasi ore usi Gorasdo et Clemente, oporteret de his dicunt, multa facere verba, non enim de minimis periculum imminet, sed de dogmate ecclesiastico et de beata trinitate. Sancti simplici oratione illius interrogationi respondenti Princeps autem pauca intellexit dictorum, erat enim ad intel- ligendas res divinas stolidissimus, non solum quia educatus

 

 

*. Germanis Wiching, homo turbulentus et ambitiosus, ipsisque Bavaris invisus. Nam cum a. 894 Arnulpho se insinuasset pro Cancellario, isque eum creasset episcopum Passaviensem, a. 899 dejectus est ex illa sede a Salisburgensi episcopo. De eo chronicon Passaviense editum ab Adrian in Mittheilungen aus Handschriften und seltenen Drucken. Frankfurt a. M. 1846 8. pag, 17. Vichingus 878: Der war ein weltgescheiter Herr, Das Evangelium den Mohren predigt er, Wird Bischof mehr durch Gewalt als Einhelligkeit. Corrige annum et pro Mohren pone Maehren.

 

 

XV

 

erat barbare, et, ut paucis dicam, brutorum more, sed etiam quia mens ejus a spurca voluptate erat abrepta, uti supra dictum est. Tale igitur orthodoxis responsum dedit: Ego quidem magnae imperitiae mihi sum conscius et simplex sum quoad dogmatica: quid enim nisi: illiteratus? Christianismum tamen mihi vindico et vindicabo. Cum igitur ambiguitates, quas vos excitatis, solvere non possim verbis, neque discernere ab orthodoxo mendacem magistrum, judicabo vobis etiam de dogmate pronuncians uti de aliis rebus pronunciare consuevi: qui hic apparens primus juraverit, se recte et orthodoxe credere, hunc: circa res majores fidei non errare judicabo, huic etiam ecclesiam tradam. Franci igitur , promtissimi ad jusjurandum, neque finem sententiae principis expectantes juraverunt et statuerunt cacodoxiam suam, insipidae sententiae finem imponentes consentaneum. Talibus judicibus haeresis de orthodoxia palmam tulit et omnem, obtinuit potestatem diripiendi Christi veros servos et fidei custodes 5 si enim quis, inquit (Sphendoplicus), deprehensus fuerit non credens secundum Francorum doctrinam,: illis tradatur tractandus pro lubitu, Quae oratio enarret, quae malitia nacta potestatem fecerit! Illi cogebant consentire pravo dogmati, hi patrum fidem praetendebant; illi omnia facere, hi omnia pati parati erant. Minime vero pauci erant, sed, ut antea diximus, ad ducentos numerabantur de altari; qui vero docendi habebant ordinem, ut Gorasdus ille, cujus saepe meminimus, quem e Moravo oriundum et utriusque linguae slovenicae et graecae peritissimum virtus Methodii ad sedem episcopalem evexit, idemque presbyter Clemens, vir facundissimus, et Laurentius et Naum et Angelarius: hos et alios praeclaros ferro vinctos in carceres condiderunt. Deus vero consolatus est Sanctos tremefaciens terram: contremuere etiam urbis illius incolae, qui cum appropinquassent carceri et viderent, quod factum erat circa Sanctos, qui catenis delapsis in omni libertate erant, citato cursu feruntur ad principem,

 

 

XVI

 

quid, dicentes, quousque tandem lucem veritatis non aspiciemus? nonne intelligemus miraculum, quod factum est? At haereticorum lingua miraculum calumniari conatur. Postea iterum (non enim intelligebat demens princeps) catenae circumdabant Sanctos prioribus graviores. Tribus interjectis diebus iterum tertiae horae perficientibus orationem eadem accidunt, terra movetur cum sono de coelo, et catenae delabuntur, iterumque theomachi non indicatis principi, quae acciderant, iisdem afflictionibus Sanctos subjiciunt. Elapsis decem diebus tertium ab oriente ex alto athletae visi sunt, at haeretici eadem coecitate auxerunt Sanctorum vulnerum dolorem, extractosque e carcere cruciant. Haec omnia ignorabat princeps haereticis serviens, forte enim aberat; quodsi adfuisset, talia in confessores veritatis non fuissent patrata: quamquam enim Francis favebat et semiferus erat, tamen sanctorum virorum virtutem reverebatur, maxime Dei miraculo iterato. Post illas plagas neque cibum sinentes capere Sanctos militibus eos abducendos tradiderunt alium alio partium Istro adjacentium, decernentes coeli civium perpetuum exilium e civitate. Milites igitur, homines barbari, erant enim Nemitzi, (Νεμιτζοί) jam natura sua immites, nunc vero etiam e mandato, educunt Sanctos e civitate, quos, cum ab urbe longe abessent, deseruere, ipsi in patriam revertentes. Christi vero confessores Bulgariam desiderabant, Bulgariam sibi requiem daturam sperabant, quam celato itinere petebant, omnium oculos vitare studentes et cibo vestibusque destituti: metu coacti se separarunt, et alius alio sunt dispersi, Deo ita disponente ; ut Sanctis plures partes circulo evangelii complecterentur. Clemens cum Naum et Angelario viam ad Istrum ducentem ingreditur et in vicum quemdam devertuntur : hominem Dei amantem et hospitalem inveniunt, cui erat filius unigenitus et pulcher et aetate florens. Sanctis vero vix ingressis domum, en puer egreditur e vita; ille perpulcher et solus patris oculus, generis floridissimum

 

 

XVII

 

germen. Quid pali putatis patrem? quid non dicere, tantum luctum misere perpessum hospitum pede domum intrante? Vincula poscebat et instrumenta, Sanctos putans praestigiatores esse. Hi vero ipsi non minus patre dolentes orationi se dederunt, et precati super puerum patri filium vivum reddiderunt. Tum iter ad Istrum ducens persequuntur multo cum honore deducti a viro, qui dignus habitus est miraculo, et postquam Belgradum (civitas est haec ad Istrum sitarum nobilissima) pervenerunt, Boritacano (Βοριτακάνῳ) tunc temporis eam custodienti apparuere, et omnia, quae sibi acciderant, scire cupienti narrarunt. Quae ubi ille audivit, judicavit, suum esse, eos principi Bulgariae Borisi (cujus ille legatus erat) hospites mittere; norat enim, Borisen tales viros sitire. Cum igitur ad Borisen pervenissent, interrogati de rebus, omnia illi narrarunt, nihil omittentes. Quibus auditis princeps gratias egit Deo, tales viros Bulgariae benefactores mittenti, deditque proprias sacerdotibus vestes et habitationes illis assignari jussit, primis amicorum suorum destinatas. Cupide et libenter quotidie cum illis colloquebatur, ab illis historias veteres et vitas Sanctorum discens scripturasque ex illorum ore audiens. Sed et quotquot erant cum illo et generis fastu et divitiarum pondere aliis eminentiores, Sanctos frequentabant eosque obsidebant, singuli conantes illos exorare, ut apud se hospitarentur. Sanctis vero non videbatur expedire, se praebere domibus multorum, nisi principe permittente. Quare unus Bulgarorum Echatzes (Ἐχάτζης) nomine, σαμψής [*] officio, ad principem accedens rogavit, ut in suam domum sibi liceret recipere cum venerabili Naum sanctissimum Clementem et ille slatim adnuit. Sanctificatur etiam Tzaslavi (Τζασθλάβῳ) domus ingressu Angelarii. Sed non erat

 

 

*. In Du Gange frustra quaeres: est veru vox slavia САНЬЧИИ (sanjčij) ἀξιωματικός a САНЪ ἀξίοιμα, quod habes in nostris Radicibus linguae sluvenicae veteris dialecti.

 

 

XVIII

 

hujus praesentia diu fruiturus Tzaslavus, postquam enim Angelarius apud eum per aliquod tempus vixit, in manus angelorum non insuaviter efflavit animam: Clemens vero et Naum apud Echatzem degebant. Tandem, non enim destitit Michael, quem supra Borisen nominavimus, omne sanctis viris munus ad opus Dei praeparare, Deo hanc mentem illi suggerente, eximit Cutmitzivitzam (Κουτμιτζιβίτζαν) e Cotocio (Κοτοκίου), praeficilque illi Dovetarn (Δοβετᾶν) solvens illum gubernatione, traditque Dovetae beatum Clementem vel potius Dovetam Clementi pro doctore Cutmitzivitzae misso. Boris ipse tres domos Diaboleos ter beato Clementi assignavit magnificas e genere comitum, et ad Achrida etiam Glavenitzam (Γλαβενίτζαν) recreationis locos illi donavit; Clemens vero, ne falleret principis de se spem, per regiones, de quibus meminimus, gentibus Dei verbum praedicabat, in quavis dioecesi delectos habens non paucos: ad tria enim millia et quingentos numerabantur. Cum his plerumque fuit, nosque ipsos humiles et indignos familiariores aliis fecerat, et semper fuimus cum illo, omnia videntes, quae faciebat, quae dicebat, quaeque dictis et factis docebat; nunquam illum vidimus otiosum, sed aut pueros docebat, aliis literarum monstrans characterem, aliis scripturarum sensum declarans, aliis ad scribendum manus formans, aut orationi se dabat , aut lectioni attendebat, aut libros scribebat. Aliquando duobus operibus eodem tempore dividebatur scribens simulque pueros docens. E discipulis suis lectores et hypodiaconos et diaconos ordinat. In dioeceses trecenos discipulos miserat, nihil principi pendentes. Haec Clemens per integros septem annos erat operatus, jamque ferat illi octavus doctrinae annus ultimusque vitae Dei servo Michaeli Borisi sanctificato Bulgariae principi. Successit in principatu Vladimirus, qui post quartum regni annum e vivis excessit; haeres omnium factus est frater ejus Symeon, qui primus rex (βασιλεύς) Bulgariae est appellatus. Hunc Michaël genuit ad similitudinem suam, qui, quod pater

 

 

XIX

 

imperfectum reliquerat, supplevit, augens divinam praedicationem et ecclesiis nusquam non aedificatis constituens orthodoxiam inconcussam. Cumque fama celebraret Clementem, Symeon rex ad se eum vocat, oollocutusque cum eo vindemiat sanctificationem ex ipsa ejus specie (erat enim Beatus aspectu ipsis adversariis venerabilis) et regnum suum beatum existimat tali beneficio a Deo accepto. Postea episcopum Drembitzae (Δρεμβίτζας) sive Velitzae (Βελίτζας [*]) Sanctum proponit et ita Bulgaricae linguae primus episcopus Clemens constituitur. At Symeon Clementi aucto honore auxit etiam laborem. Cum enim reperissct, illius dioc- ceseos populum divini verbi et scripturarum expertem esse, non dedit somnum oculis suis, cibum et voluptatem faciens populi curam : exemplum enim magnum sibi proposuit Methodium , cujus vitam, ut nemo alius, norat, a puerili jam et tenera aetate eum secutus, omnia dicta factaque magistri cognoscens. Non ignorans populi pingue ingenium et ad intelligendas scripturas plane coriaceum et sacerdotes bulgaros multos difficulter intelligere graeca, quorum literis nonnisi ad lectionem exercebantur, non extante Bulgarorum lingua oratione panegyrica, haec, inquam, non ignorans moliebatur etiam circa haec, suaque solerlia destruxit ignorantiae murum: sermones enim composuit in omnes dies festos simplices et perspicuos nihilque profundi habentes, et sic alter Paulus factus est Bulgaris. Ex his festis Christi et de Christo celebratis discere licet mysteria et sanctissimae Deiparae encomia miraculorumque narrationes, neque Baptistam invenies illaudatum, illiusque capitis miraculosas disces inventiones, et prophetarum et apostolorum occurres vitis, et martyrum certaminibus alae tibi

 

 

*. Nota in codice Assemaniano legi: Julii 27. СВѦТААГО ПАНТЕЛЕИМОНА МѪЧЕНИКА И СВѦТААГО СВѦТИТЕЛѢ ОТЬЦА НАШЕГО КЛИМЕНТА ЕПИСКОПА ВЕЛИЧСКАГО i. 1. (Memoria) S. Panteleemonis martyris et sancti consecratoris patris nostri Clementis episcopi Velicae.

 

 

XX

 

addentur ad eum, qui eos ad se recepit per sanguinem. Desiderans etiam venerabilium patrum disciplinam invenies eam bulgarica lingua conscriptam a sapiente Clemente; feruntur enim haec omnia a studiosis servata, partim in plures Sanctos composita, partim ad immaculatam Dei matrem: ut simpliciter dicam, omnia ad ecclesiam pertinentia, quibusque memoriae sanctorum ornantur et animae compungun- tur, Clemens nobis Bulgaris tradidit, et in monasterio reposuit, quod sibi aedificaverat Achride, superstite adhuc beatissimo Borise, nondum Velitzae episcopatu suscepto. Cum enim vidisset, hunc principem omnem sibi subditam Bulgariam septem catholicis templis cinxisse, voluit et ipse Achride proprium aedificare monasterium, cui etiam alteram ecclesiam addidit, quae postea archiepiscopatus sedes constituta est. Et sic Achride tres erant ecclesiae, una catholica , duae autem cathedrali minores, forma vero illa jucundiores; volebat enim ante omnia Bulgarorum circa res divinas incuriam expelli eosque aedificiorum pulchritudine attractos congregari. Cumque Bulgarorum regio silvestribus tantum arboribus esset consita, fructibusque mitibus careret, Clemens e Graecia omne genus sativarum arborum transtulit. Glorificavit etiam illum Deus gratia thaumaturga: revertenti enim Glavenitza Achridem paralytici duo obviam fiunt, quorum alter etiam lumine privabatur; Clemens oculos ad coelum tollens tangit paralyticorum corpora et statim ambo saliebant, uti cervi, coecoque illuxit sanitas. Jamque senectute curvatus et laboribus confectus episcopatum deprecaturus ad regem accessit, quamdiu, dicens, religiosissime Rex, duravit mihi corpus ad labores et curas ecclesiasticas, deserere ecclesiam Dei, quam ipse mihi tradidit, tuo imperio pro manu usus, damnandum videbatur; nunc vero videns senectutem mihi incumbentem, et laboribus vires consumtas, aliquem qui et corporis et animi viribus valeat, et juniorem domui Domini praefice. Da mihi paucos hos dies, ut mecum colloquar et cum Deo; optima mihi ad haec domus monasterium.

 

 

XXI

 

Rex novitate rei auditae perculsus, quid haec, pater, inquit, dicis? Quomodo sustineam te vivo alium in illo throno sedentem? Quomodo regnum meum tuis pontificalibus benedictionibus privem? Si te contristavi, per imprudentiam peccavi, tuque uti pater mihi ignosces. Clerumne potes accusare inobedientiae et durae cervicis? Flectitur senex precibus. At reversus in monasterium Deum invenit ad scopum suum concurrentem. Simul enim ac rediit, in morbum delapsus est, et praesciens mortem valedictorium (ἐξιτήριον) donum Bulgarorum ecclesiis donavit, parte, quae deerat Triodio, addita; quod enim a nova dominica usque ad pentecosten canitur, tunc absolvit. Statuit etiam de libris, quos composuerat, et de reliquis facultatibus, partem dimidiam episcopatui, dimidiam monasterio relinquens. Sic igitur cum vixisset, migravit ad Dominum, divinumque ejus corpus monumento monasterii illatum est, quod ille propriis manibus paraverat ad latus dextrum vestibuli (προνάου) Julii mensis vigesimo septimo die, regnante Symeone Bulgariae rege, anno sexies millesimo quadringentesimo vigesimo quarto a creatione mundi, nongentesimo sexto decimo post Christum natum. Ante vero quam e vita decessit, quidam ex ejus discipulis per somnum viderunt Cyrillum et Methodium venientes ad Sanctum vitaeque finem ei praedicentes. Ejus pulvis ad hunc usque diem beneficia perpetrat omnem morbum sanans: testimonio sit aridas ille manus pedesque qui accedens ad templum sanitatem invenit. Quis ignorat, quot daemoniacis quotque alio malo affectis liberationem malorum sit largitus, sive accedentibus ad sepulcrum, sive nomen tantum ejus invocantibus: quare omnis Bulgarorum aetas ineffabile in illo honorando studium ponit.

 

O sanctum et divinum caput, per te omnis Bulgariae regio Deum cognovit, ecclesias ipse hymnis et psalmodiis firmasti, festa lectionibus exhilarasti, per te monachi vitis patrum instituuntur ad ascesin, et sacerdotes

 

 

XXII

 

per te canonice vitere docentur; etiam nunc respice hereditatem tuam, malam abige haeresin et serva a barbaricis incursionibus, maxime nunc cum Scythicus gladius bulgarico sanguine inebriatus est.

 

VII.

 

Victor Grigorovič, cujus jam supra mentionem fecimus, Achride invenit codicem membraneum saeculo XIII aut ineunte saeculo XIV scriptum Synaxarium mensium Junii, Julii et Augusti et in eo aliam S. Clementis vitam continentem. Liceat nobis ex ea quosdam locos adferre: S. Clemens una cum Naum, Angelario et Gorazdo sanctas scripturas didicit bulgarice versas a SS. Cyrillo et Methodio ; hoc evecto a papa Adriano ad archiepiscopatum Moravi et Bulgariae S. Clemens factus est episcopus bulgaricae geniis, habitabat Methodio subjectus Lychnidi (Λυχνιδος, Λυχνηδον) civitate illyrica, ejus regionis metropoli, quae lingua Mysorum (i. e. Bulgarorum) Oclirida nominatur, et Cephaloniae, bulgarice Glavenica (vides Graeculum ridicule nomen slavicum vertisse, glava enim slavis est caput κεφαλή), Achride condidit domum S. Panteleemoni, tandem characters alios literarum excogitavit magis perspicuous iis, quos sapiens Cyrillos fecerat (ἐσοφίσατο δὲ καὶ χαρακτῆρας ἑτέρους γραμμάτων πρὸς ταὸ σαφέστερον ἢ οὓς ἐζεῦρεν ὁ σοφὸς Κύριλλος),

 

 


 

 

Βίος καὶ πολιτεία ὁμολογία τε καὶ μερικὴ θαυμάτων διήγησις τοῦ ἐν ἁγίοις πατρὸς ἡμῶν Κλήμεντός, ἀχριεπισκόπου Βουλγάρων, συγγραφεὶς παρὰ τοῦ ἁγιωτάτου καὶ ἀοιδίμου ἀρχιεπισκόπου τῆς πρώτης Ἰουστιννιανῆς καὶ πάσης Βουλγαρίας, κυρίου Θεοφυλάκτου, καὶ μαΐστορος τῶν ῥητόρων χρημάτισαν τος ἐν Κωνσταντίνου πόλει.

 

 

[Back to Main Page]